““Ille mi par esse deo videtur ille, si fas est, superare divos, qui sedens adversus identitem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi, nihil est super mi lingua sed torpet, tenuis sub artus flamma demanat, sonitu suopte tintinant aures gemina, teguntur lumina nocte. otium, Catulle, tibi molestum est; otio exsultas nimiumque gestis; otium et reges prius et beatas perdidit urbes.””